et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis
Iuda factum est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens
tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quae
locutus sum tibi adversum Israhel et Iudam et adversum omnes
gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad
diem hanc
si forte audiente domo Iuda universa mala quae ego cogito
facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima et
propitius ero iniquitati et peccato eorum
vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriae et scripsit
Baruch ex ore Hieremiae omnes sermones Domini quos locutus est
ad eum in volumine libri
et praecepit Hieremias Baruch dicens ego clausus sum nec
valeo ingredi domum Domini
ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti ex
ore meo verba Domini audiente populo in domo Domini in die
ieiunii insuper et audiente universo Iuda qui veniunt de
civitatibus suis leges eis
si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini et
revertatur unusquisque a via sua pessima quoniam magnus furor
et indignatio quam locutus est Dominus adversum populum hunc
et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia quae praeceperat
ei Hieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in
domo Domini
factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis
Iuda in mense nono praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini
omni populo in Hierusalem et universae multitudini quae
confluxerat de civitatibus Iuda in Hierusalem
legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiae in domo
Domini in gazofilacio Gamariae filii Saphan scribae in
vestibulo superiori in introitu portae novae domus Domini
audiente omni populo
cumque audisset Micheas filius Gamariae filii Saphan omnes
sermones Domini ex libro
descendit in domum regis ad gazofilacium scribae et ecce
ibi omnes principes sedebant Elisama scriba et Dalaias filius
Semeiae et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et
Sedecias filius Ananiae et universi principes
et nuntiavit eis Micheas omnia verba quae audivit legente
Baruch ex volumine in auribus populi
miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium
Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes volumen ex quo
legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo
Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos
et dixerunt ad eum sede et lege haec in auribus nostris et
legit Baruch in auribus eorum
igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt unusquisque
ad proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi
omnes sermones istos
et interrogaverunt eum dicentes indica nobis quomodo
scripsisti omnes sermones istos ex ore eius
dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur quasi legens
ad me omnes sermones istos et ego scribebam in volumine
atramento
et dixerunt principes ad Baruch vade et abscondere tu et
Hieremias et nemo sciat ubi sitis
et ingressi sunt ad regem in atrium porro volumen
commendaverunt in gazofilacio Elisamae scribae et nuntiaverunt
audiente rege omnes sermones
misitque rex Iudi ut sumeret volumen qui tollens illud de
gazofilacio Elisamae scribae legit audiente rege et universis
principibus qui stabant circa regem
rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono et posita
erat arula coram eo plena prunis
cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor scidit
illud scalpello scribae et proiecit in igne qui erat super
arulam donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula
et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et
omnes servi eius qui audierunt universos sermones istos
verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias contradixerunt
regi ne conbureret librum et non audivit eos
et praecepit rex Hieremahel filio Ammelech et Saraiae
filio Ezrihel et Selemiae filio Abdehel ut conprehenderent
Baruch scribam et Hieremiam prophetam abscondit autem eos
Dominus
et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam
conbuserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex
ore Hieremiae dicens
rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones
priores qui erant in volumine primo quod conbusit Ioachim rex
Iuda
et ad Ioachim regem Iuda dices haec dicit Dominus tu
conbusisti volumen illud dicens quare scripsisti in eo
adnuntians festinus veniet rex Babylonis et vastabit terram
hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum
propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iuda non
erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver eius
proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem
et visitabo contra eum et contra semen eius et contra
servos eius iniquitates suas et adducam super eos et super
habitatores Hierusalem et super viros Iuda omne malum quod
locutus sum ad eos et non audierunt
Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch
filio Neriae scribae qui scripsit in eo ex ore Hieremiae omnes
sermones libri quem conbuserat Ioachim rex Iuda igni et insuper
additi sunt sermones multo plures quam ante fuerant